Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.25.12
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Ego autem in saecula gaudebo; cantabo Deo Jacob, Gaudebo et cantabo. Christus dicit de membris suis, qui gaudet dum ab eis gaudetur; qui cantat Deo Jacob, dum psalmodiam dicit Ecclesia. Quaecunque enim membra bene gerunt, haec (sicut saepe dictum est) Capiti rationabiliter applicantur.