Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.25.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua justi. Ecce vox Judicis, ecce vox Omnipotentis insonuit. Nam qui ante psallebat in membris suis, modo confringit cornua peccatoris. In illa quippe judicatione omnis potestas humiliabitur impiorum, et confracta dispereunt, quae hic magnis sublimitatibus eriguntur. Respiciam ergo superbi, quam sit hic turpe mutilum pecus imitari, et erubescant se inde praeferre, unde futura illis deformitas cognoscitur imminere· Sequitur, et axaltabuntur cornua justi. Quae figura dicitur catachresis, id est abusio, quoties aliena rerum nomina non habentibus commodantur. Cornua enim justi munera sunt futuri judicii, quae revera firmiter eriguntur, quoniam in aeterna pulchritudine permanebunt. Peccatorum hic cornua videmus, quae ibi non erunt: justorum hic non cernimus, quae ibi perpetuo munere conceduntur. O humilitas eximie decoranda, quae hic cerneris destituta! Quod majus pretium habere poterit decus tuum, quam ut ille eam hic assumpserit, de quo cuncta beatitudo sine fine gaudebit?