Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.25.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Cum accepero tempus, ego justitias judicabo. Mutatio personae fecit nobis alteram partem. Sed hinc datur intelligi quemadmodum Asaph primo versu perfectae religionis regulam comprehendit, ut tam cito mereretur audiri. Loquitur enim jam Dominus Christus: Cum accepero tempus, dicit, per id quod factus est homo, sicut ait in Evangelio: Dedit ei potestatem judicium facere, quoniam filius hominis est (Joan. V, 27). A natura vero deitatis audi quid dicat: Omnia quae habet Pater mea sunt, et mea Patris sunt (Joan. XVI, 15). Sed et illa natura quae accipit, et illa qua dat, unus est Dominus Christus; sicut dicit Apostolus: Et mus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Sequitur, ego justitias judicabo; ut compuncta corda mortalium ante tempus judicii in hoc se mundo studiosius precarentur absolvi, ne venientes in fotura illa disceptatione inopinatam Judicis sententiam sustinerent.