Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.25.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Liquefacta est terra, et omnes habitantes in ea; ego confirmavi columnas ejus. Dicit Dominus ante adventum suum terram esse genus humanum, quod ab ilia soliditate veritatis in peccatorum labe resolutum est; quippe quod derelicto auctore nefandis idolis serviebat. Sed quemadmodum salutari incarnatione subvenerit terrae liquefactae, subsequitur, ego confirmavi columnas ejus. Columnas apostolos debemus accipere, qui confirmati sunt resurrectione, cum in Domini passione nutaverunt. Nam et ipse eos confirmavit, quando Petro apostolo dixit: Petre, quoties expetivit vos Satanas ut cribraret sicut triticum! et ego rogavi pro te, ne deficeret fides tua; et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (Luc. XXII, 31, 32). Et respice verborum aptissimam contrarietatem. Liquefactae enim terrae, confirmatae columnae merito Subvenire potuerunt. Columnis enim merito apostoli comparantur, quia terrena vitia in imo deprimunt, et supernae virtutes ad gratiam regni coelestis extoliunt.