Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.25.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Quia neque ab Oriente, neque ab neque a desertis montibus. Versus iste aliquid expetit subaudiendum, ut ejus nobis lucida possit apparere sententia. Dicit enim: Quia neque ab Oriente, neque ab Occidente, neque a desertis montibus, addendum, deest Dominus, ut te possit agnoscere, cum eum totum ubique constet esse praesentem, sicut alibi legitur: Spiritus Domini replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Quae figura in saecularibus litteris dicitur eclipsis, id est defectus, quoties pleno intellectui verba aliqua subtrahuntur. Sed hoc lactum est non indigentia sermonis, sed ut studiosius quaeratur quod fuerit necessaria taciturnitate suppressum. Quapropter desinant blasphemi sacrilega verba cogitare, quando se Judex profitetur esse praesentem, cui subjacet omnia sub veritate cognoscere. El nc aliquis miretur in complexione mundi duas tantum panes positas fuisse, hoc melius spiritualiter, si possumus, exponamus. Orientes, ponamus homines jam divina claritate conspicuos; Occidentem, peccatores quibus adhuc lumen veritatis absconditur; desertos montes, falsos praedicatores forsitan debemus advertere; qui licet montium, id est praedicantium sibi usurpent locum, tamen veritate deserti sunt, sicut sunt omnes haeretici vel pagani. Ergo cum omnibus generibus hominum Deus praesens et cognitor esse monstretur, nihil tale quisquam debet praesumere, quod eum possit iu illa judicatione damnare.