Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxiv
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.25.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Quoniam Deus judex est: hunc humiliat, et hunc exaltat. Ecce omnis quaestio de medio profana sublata est: Quoniam Deus judex est, et cum sit judex, justum illum esse non dubium est. Judex enim dum dicitur, aequissimus sine dubitatione sentitur. Et ut hoc in isto verbo declaretur inclusum, causa redditur sincera judicii: Hunc humiliat, et hunc exaltat. Humiliat utique superbum, exaltat bumilem, quia ille in se, iste confidit in Domino. Sic ei in Evangelio legitur: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV, 11). Vides ergo justum judicem congruam partibus proferre sententiam.