Latin
Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.27.1
Unproofread scanNot analysed yet
In finem, pro Idithum, psalmus Asaph. In finem, notum est significari Dominum Salvatorem. Idithum quoque transiliens eos, in superioribus titulis diximus nomen istud quid debeat indicare. Asaph congregationem appellari manifestum est. Sic istorum nominum expositione tractata, congregatio debet adverti, quae vitia istius saeculi gloriosis passibus transilivit, et ad ilium finem pervenit, cui nihil potest simile repereri. Totus ergo psalmus hic a fideli congregatione cantabitur, quae Asaph nomine continetur.