Latin
Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.27.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Asaph iste, quem diximus vitiorum transilitorem, in prima narratione psalmi ad Dominum se clamare testatur, et tribulationibus suis (quod solet fidelibus accidere) se magis insinuat eruditum. Secunda narratione cogitationes enumerat, quae solent pulsare in boc mundo corda laborantium. Tertia beneficio Divinitatis in meliorem sensum se asserit permutatum, ut operam potentiamque Dei fixa mente cogitaret: quibus rebus cognoscitur assidua exercitatione profecisse. Quarta narratione prosequitur, quemadmodum per Dominum Salvatorem facta sint in populis divina miracula.