Latin
Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.27.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Aut in finem misericordiam suam abscidet, a saeculo et generatione? Misericordia Domini est, quod de Maria Virgine nasci secundum carnem pro nostra infirmitate dignatus est. Hanc Dominos non abscidit, quam pro hominum salute per prophetas cecinit esse venturam. De quo loco Stephanus episcopus in encycliis ad Leonem principem scribens, mirabiliter dicit: Indutus est Filius tunicam corporis, hoc est integrum hominem de sancta Virgine, quam sanctus Spiritus texuit ineffabiliter, in ingressu inenarrabiliter, in egressu comprehensibiliter. Ingressus est invisibilis, egressus est visibilis; ingressus est Deus Verbum, egressus est idem et homo. In finem vero significat plenitudinem temporis, quando venire dignatus est; de quo tempore Joannes apostolus dixit: Filioli, novissima hora est (I Joan. II, 18). Addidit, a saeculo et generatione, A saeculo, in quo decretum fuerat ut veniret. A generatione, Judaica scilicet, quos carnis cognatione etiam fratres appellare dignatus est. O promissio gloriosa! o perceptio [mss. praeceptio] salutaris, si agnoscere ruissent quod eis singulari munere praestabatur!