Latin
Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.27.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Et dixi: Nunquid in aeternum projiciet Deus, aut non apponet ut beneplacitum sit ei adhuc? Cum iste Asaph transilitor vitiorum totius mundi cogitaret angustias, et spiritus ejus divinis meditationibus exerceretur, dixit: Nunquid Deus in aeternum projiciet genus humanum, ut non ei adventus sui miseratione prospiciat? Ille enim jam beneficia Domini futura sentiebat, qui de coelestis misericordiae promissa pietate tractabat. Sequitur, aut non apponet, ut beneplacitum sit ei adhuc? Istud non, nequaquam negantis, sed potius affirmantis est. Apponet enim, id est praestabit ut ei beneplacitum sit genus humanum, quando dignabitur incarnationis suae declarare mysteria. Quod autem ait, adhuc, exspectantis est, non dolentis. Nam quamvis fieri posse crederet, emergere tamen subsequenti tempore confidebat.