Latin
Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.27.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Voce mea ad Dominum clamavi: vox [ms. A., voce] mea ad Deum, et intendit mihi. Asaph iste mundanorum desideriorum transilitor eximius, non pro incolumitate corporis, non pro divitiis acquirendis, non pro honore capiendo, sed amore Domini, qui jam perfectis infunditur, clamat ad Dominum; ut in hoc gymnasio confessionis contemplatio Divinitatis cum spiritualiter consoletur. Nam quod dicit: Voce mea, modus ille locutionis est, quem jam in septuagesimo tertio psalmo posuimus, ubi ait: Incenderunt igni sanctuarium tuum (Psal. LXXIII, 7), et his similia. Quae figura in litteris saecularibus pleonasmos appellatur; quam nos quoque ponamus intrem pidi, cum et Pater Augustinus, in modis locutionum frequentissime eam commemorasse noscatur. Sed animadvertendum est quoniam ille tantum clamet ad Dominum, qui eum talia petit, qualia se daturum fidelibus pollicetur. Nam qui eum pro rebus transitoriis rogat, non ad Dominum clamare cognoscitur, quamvis ipsum petere videatur. Repetit, et vox mea ad Deum, subaudiendum pervenit. Sed quid tamen expeteret non designat; merito, quia non esi illi necessarium dicere quod praestet, qui solus novit largiri quod expedit. Quapropter vere sapientes sunt, qui se potestati Divinitatis ordinationique committunt; ipsum solum expetunt, et omnia prospera consequuntur. Sic Isaias propheta dicit: Domine Deus noster, pacem tuam da nobis: omnia enim praestitisti nobis (Isai. XXVI, 12). Sequitur, et intendit mihi. Ecce vox illa brevis, sed pietate magnifica, ad Dominum missa hoc egit, ut dignaretur intendere. Sed quid ibi non praestitit, quando talia miseratus indulsit? Illius quippe respicere, liberare est, et tam magna conferre, qualia non praevalet avidus precator expetere.