Latin
Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.27.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos. Ingreditur deliberativum dicendi genus, quod suit membris diligenter explicitum, in hujus partis fine monstrabimus. Dicit enim quare turbatus est: quoniam dies cogitavit antiquos, Adae videlicet, quibus humanum genus peccatis tenebatur obnoxium: de quibus et alio loco dicit: Ecce veteres posuisti dies meos (Psal. XXXVIII, 6). Sed isti temporales atque caduci sunt, et labili varietate fugitivi. Sed contra dies antiquos, annos ponit aeternos, quia sicut isti momento pereunt, sic futuri perenni longaevitate consistunt: in istis mors dominatur, in illis regnat vita perpetua; isti edaci tristitia corroduntur, in illis justi secura felicitate gaudebunt; in istis denique fugit omne quod venerit, in illis stabit quidquid accesserit. Sed quid est hoc, quod iste vir jam Deo deditus, contra dies antiquos aeternitatem ponit annorum? Cogitabat enim cur labentes dies, et quos tenere nemo possit, tantopere desideret et quaerat humanitas; et illos aeternos qui soli nobis sunt specialiter appetendi negligamus, contemnamus, nec credamus esse, dum eos impraesenti non valemus aspicere? Merito ergo turbatus est, qui tam pravis persuasionibus peccatores cognoverat subjacere.