Latin
Part 2, EXPOSITIO IN psalmum LXXVI
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.27.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. In mente habui; et meditatus sum nocte cum corde meo: exercitabar et ventilabam in me spiritum meum. Caput istius versus superiori jungendum est. Est enim ita: Et annos aeternos in mente habui; non sicut stulti, qui hoc quod audiunt, neque credunt, neque in sua memoria reponunt, sed oblivioni mandant, quod negligentius acceperunt. Iste enim in mente habuit annos aeternos, quoniam credebat esse venturos. Meditatur etiam cum corde suo, qui animam suam facit aliquid cum ratione tractare. Cum illa enim loquimur taciti, cum illa exercemur quieti, nec soli sumus, quando cum ipsa suscepta altercatione confligimus. Sequitur, exercitabar et ventilabam in me spiritum meum. Proprie actus ipse deliberationis exprimitur. Exercemur enim, quando per retractationes innumeras aestuamus, et quasi in palaestra animae spirituali concertatione fatigamur. Ventilatur autem spiritus, cum huc atque illuc in venti more celerrima cogitatione transfertur. Spiritus enim virtus est animae, quae intentiones ejus implere contendit.