Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.1
Unproofread scanNot analysed yet
Intellectus Asaph. Quoties intellectus invenitur in titulis, magnae cujusdam rei nobis significantia declaratur. Nam cum intellectum generaliter dicamus quidquid nos advertere bonum malumque facit, hic tamen tunc intellectus ponitur, quando sensus noster perfecta intelligentia tendit ad Dominum. Asaph vero diximus Hebraea lingua significare Synagogam, Latine collectionem, Sed quia intellectum praemisit, fidelem hic Synagogam loqui posse declaravit. Exprobrare enim malis nequeunt, nisi corda fidelium.