Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Quanto psalmus hic probatur esse longissimus, tanto studiosius debet numerosis divisionibus aperiri; ut et per distinctionem melius elucescat, et ipsa partium sectione fastidium longinquitatis abstergat. In prima parte psalmi, duo tantum versiculi personae Domini probantur aptari, ut reverentia cresceret sequentium dictorum, ubi ipse rex facere videbatur initium. Secunda parte latius loquitur Asaph, imputans Judaeis quod tantis beneficiis Domini exstitisse probarentur ingrati: illi tamen pravitate distorti, cor suum nequaquam Domini jussionibus admoverunt. In tertia vero numerantur quanta munera Israelitico populo virtus divina praestiterit; nec tamen illi a murmurationibus cessaverant. Quarta dicit qualis in eis vindicta provenerit, et quemadmodum sit miseratione Domini mollita sententia. Quinta parte propter murmurationes eorum vindicatum m eis est; sed iterum ad supplicationem Domini, cognoscentes ejus magnalia, redierunt. Sexta, denuo illi dolose locuti sunt, et errores solitos sunt secuti: misericordia tamen Domini non eos passa est dissipari, quod malis eorum juste potuisset infligi. Septima dicit quemadmodum Dominum concitaverint in deserto, cum tamen propter ipsos decem plagis AEgyptiorum populus fuerit vehementer afflictus. Octava, beneficia Domini referuntur, et Judaica? obstinationis iterum culpa subjungitur. Nona, ultio gravissima subsequitur, ita ut captivitati populum tradiderit, et tabernaculum Silo, in quo habitare inter homines videbatur, abjecerit; posteaque elegit montem Sion, et David servum suum, de cujus semine Christus Dominus nasceretur, qui mundo salutaris medicus adveniret. Sic per hunc psalmum ab initio electionis geniis Hebraicae usque ad adventum Domini Salvatoris facta descriptio est.