Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.16
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 17. Et eduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis. Exponit quod superius dixit: Et perduxit eos in nube diei, siquidem diei significat Dominum Christum: quia cum ipse esset verus dies, tamen perfidis carnis suae nube celatus est. Unde mirabile genus locutionis eluxit, sic antiqua facta narrare, ut magis quae sunt ventura videatur exprimere; ut aliter audiendum, aliter sit nihilominus sentiendum: in nullo tamen dubia, quia sunt utraque verissima. Hae sunt promissae parabolae coelesti integritate dispositae [ed. ,depositae], haec indicia certissima veritatis. Sequitur, et tota nocte in illuminatione ignis. Hic evidentius significat Christianos, quos in hac nocte saeculi, luminis sui claritate custodit. Omnia enim Judaeis in figura contigisse testatur Apostolus dicens: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare [mss. A., G. ,per mare] transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari (I Cor. X, 1, 2), etc. Unde a nobis magnae semper gratiae referendae sunt, quia miraculis praedixit tantis ac talibus, quae nobis erat immeritis praemia largiturus.