Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.17
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 18. Interrupit m eremo petram, et adaquavit eos velut in abysso multa. Consideremus quam ex contrariis rebus fuerint ostensa miracula. Undam maris fecit primitus quasi saxeam pendere rupem, nunc dicit petram manasse fontes irriguos; ut ostenderet universas creaturas ejus jussionibus obedire, licet contraria naturaliter inter se videantur existere. In wetno dum dicit, collati muneris gratiam duplicavit; ut ibi faceret tale miraculum, ubi non erat aliud in necessitate remedium. Adaquavit autem posuit, ut jumenta magis videretur significare, non homines, qui tantis beneficiis gratias agere nescierunt. Quod autem dixit, velut in abysso multa, copiam largissimae undae declaravit, quae velut de abysso pelagi ita multa profluxit. Et nota quoniam abyssum secundum Graecos generis ponit ubique feminini.