Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.18
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 49. Et eduxit aquam de petra, et deduxit tanquam flumina aquas. Hoc ad gratiam inculcandam magnae admirationis iteravit, ut de illa re aqua prodiret, quae naturali siccitate duruerat. Et ne putares parum aliquid emanasse, addidit: tanquam flumina, quae de uberibus montium copiosa inundatione procedunt. Significabat enim nobis de petra, id est de Christo aquam prodire, quae nulla imminutione deficeret, sicut ipse in Evangelio dicit: Qui biberit Ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet unquam, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13, 14). Petram vero significare Christum dicit Apostolus: Bibebant autem de spirituali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus (I Cor. X, 4).