Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.20
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 21. Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis. Aliud est petere tentando, aliud confitendo. Isti utique tentando petierunt, qui posteaquam acceperunt, indigna loculi sunt. Tentare enim dicimus aliquid dolosis sermonibus postulare; ut simplicitas videatur in verbis, cum sit in corde malitia. Isti ergo animabus suis non spirituales, sed carnales escas subdole poposcerunt. Sic enim dicimus aegrotis dari escas propter animas in corpore retinendas, non quia pabulum sit animarum, sed quia per ipsas videtur in hac vita vigor corporis contineri.