Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.21
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 22. Et male loculi sunt de Deo; dixerunt: Nunquid poterit Deus parare mensam in deserto? Utique male, quia falsa loculi sunt. Quid autem dixerint, subsequenter explanat: Nunquid potent Deus parare mensam in deserto? Nunquid imputative legendum est; positum est enim pro non. O nefarium scelus, de [ed. ,Deo] Omnipotenti non credere, quae quotidie passim probatur efficere! Scriptum est enim: Qui dat escam omni carni (Psal. CXXXV, 25). Quid ergo illi tam contrarium, quam ut non credatur implere quod jusserit? Et ideo vehemens culpa, quia talis diffidentia supernam tangit injuriam. Mensa vero significat pastionem in qua reficimur esurientes· Et dum dicit, parare mensam in deserto, quasi quod solet in copia fieri, non potuisset in rerum solitudine procurari! Stulta nimis absurdaque vecordia humanam impossibilitatem ad divinam transtulisse virtutem!