Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.3
Unproofread scanNot analysed yet
Expositio psalmi. Vers. 1. Attendite, populus [ms. A., popule] meus, legem meam: inclinate aurem vestram in verba oris mei. In hoc principio loquitur Deus, qui per Moysen legem dedit Hebraeis. Et dum dicit: Legem meam attendite, non tantum vult quod dicitur auribus percipi, quantum veritatem dicti cordis oculis intueri. Attendit enim audita, qui res dictas devota mente respexerit. Dum dicit autem: Populus meus, illos profecto significat qui ejus mandatis obedientes fuerunt. Non enim aut prophetae, aut alii justi a nostra fide dici potuerunt alieni, qui actus illos primi temporis spiritualiter acceperunt, sicut dicit Apostolus; Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt; et paulo post: Et omnes eumdem cibum spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt (I Cor. X, 1, 3). Sequitur, inclinate aurem vestram in verba oris mei. Hic affectus praecipitur audiendi, quoniam qui toto corde vult audita percipere, aurem suam cognoscitur inclinare, ut humilis ac paratus accipiat quod de ore sanctae potestatis emanat. Sed nota quod jam inter fideles accipitur, cui auscultandi tanta cura delegatur.