Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.31
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 34. In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus. Vers. 35. Et defecerunt m vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinantia [ms. A., festinatione]. Illa potius peccata exaggerant Deum, quae augmentis gravibus semper accrescunt. Et quoniam, nec mirabilibus ejus credere voluerunt, dies eorum defecisse dicit, quasi languida labe consumptos. Dies enim peccatorum cum festinatione transeunt, sicut et alibi scriptum est: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos (Psal. LIV, 24).