Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.32
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 36. Cum occideret eos, tunc inquirebant eum; et convertebantur ante lucem, et veniebant ad eum. Vers. 37. Et memorati sunt quia Deus adjutor eorum est, et Deus excelsus liberator eorum est. Non ipsi inquisierunt Deum quos dicit occisos; sed exemplo talium turba reliqua supplicavit. Justorum itaque consuetudo est, sive antequam mala patiantur, sive cum patiuntur, Deum fideliter quaerere. Scelerati nutem tunc ad ipsum instabili voluntate concurrunt, quando aliqua necessitate turbantur. Judaicus itaque populus tunc timuit iram Dei, quando socios suos cernebat exstingui; eo scilicet tempore cum ignis de coelo descendens (sicut in Numerorum libro (Cap. XVI, 49) legitur) quatuordecim millia septingentos occidit, quoniam Moysi et Aaron propter interitum Core sociorumque ejus seditiones injustissimas commovebant. Nam quod sequitur, et convertebantur ante lucem, et veniebant ad eum; et memorati sunt quia Deus adjutor eorum est, et Deus excelsus liberator eorum est, illud significat, quando Domino irascente Judaici populi extrema castrorum divino igne consumpta sunt; quo facto Moysen rogaverunt ut pro eis Domino supplicaret. Pius ergo in luce rogat, impius ante luem, sicut scriptum est: In vanum vobis est ante lucem surgere (Psal. CXXVI, 1). Sed hoc pro formidine videntur fecisse periculi, non timoris superni: quoniam inferius adhuc de eorum infidelitate dicturus est. Et nola quod hic legitur liberatorem Patrem, liberat quoque et Filius, sicut in Evangelio legitur: Si vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII, 36). Liberat etiam Spiritus sanctus, sicut Apostolos dicit: Spiritus vita in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VIII, 2). Unde dubium non est sanctam Trinitatem aequaliter posse, aequaliter implere quod vult.