Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.37
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 45. Non sunt recordati manus ejus, die qua liberavit eos de manu tribulantis. Tribulatio fixam solet habere memoriam; sed infidelibus nec ipsa recordatio stare potuit, quam validissime nostris cordibus tristitia semper affigit. Recordari enim dictum est, revocare ad cor. Pulcherrime vero positum est manus Domini, et manus tribulantis. Hoc enim nomine operatio significatur amborum. Sed quam longe disparia sunt, quae unum videntur liabor· vocabulum! Illa populum liberare praevaluit, isia in suam necem retinere tentavit.