Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.36
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 43. Quoties exacerbaverunt eum in deserto, in iram [ed. ,in ira] concitaverunt eum in terra sine aqua? Vers. 44. Et conversi sunt, et tentaverunt Deum: et sanctum Israel exacerbaverunt. Venit ad septimam partem, in qua breviter obstinationem eorum acerbitatemque designat. Consequenter enim enumerans quanta illis in eremo vel apud AEgyptios virtus divina praestiterit: ostendens quia dum delinquentibus semper praestet, immemores tamen beneficiorum peccare non desinunt.