Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.42
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 52. Misit in eos iram indignationis sucAe, indignationem, et iram, et tribulationem: immissiones per angelos malos. Ordo vindictae verissima descriptione narratur. Prius enim Dominus peccatis nostris irascitur, quando nulla compunctione convertimur; ac deinde malitiam hominis in sua indignatione, et ira, et tribulatione derelinquit; ut propriis adversitatibus affligantur qui divinis jussionibus obedire contemnunt; sicut scriptum est: Propterea tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut faciant quae non conveniunt (Rom. I, 24), etc. Scelerati quippe hominis indignatio pertinet ad tumidam superbiam, ira ad audaciam nefandam, tribulatio ad confusam desperationem. Tunc per angelos malos ad immissiones praecipitantur illicitas, et quasi nudati defensione divina, in praedam cadunt perniciosissimam bestiarum. Perscrutandum est etiam quod dicit immissiones facias per angelos malos, quasi et per bonos angelos non deleverit peccatores. Per bonos enim angelos Sodomam subvertit et Gomorrham (Gen. XIX, 1), quos Abraham et Loth suscipere suis hospitiis meruerunt. Tentatus est etiam transgressor per angelum malum, sicut in Regum volumine dicit: Et introivit spiritus Dei malus in Saul (I Reg. XVIII, 10). Justi quoque lentati sunt a diabolo, ut Job et Paulus apostolus, et caeleri hujuscemodi. Constat enim cuncta quae creata sunt, Creatoris aut permissioni, aut imperio subjacere.