Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.43
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 53. Viam fecit semita ira sua, et non pepercit a morte animabus eorum; et jumenta eorum in morte conclusit. Cum dicit, viam fecisse Dominum, qua possit ad vindictam infelicium pervenire, ostendit non esse ad eos veniendum, nisi Domini fuerint defensione privati. Ira enim Domini per tropologiam dicitur; sed ipsa est quam superius dixit, immissiones per angelos malos. Ista enim non licet diabolo facere, nisi cum Domini voluntate permittitur. Quid autem Ista ira fecerit, consequenter exponit: et non pepercit a morte animabus eorum. Quod dixit, animabus eorum, pro hominibus accipiendum est, quos in illa clade cognoscitur occidisse. Nam pro toto homine solam animam poni (sicut jam dictum est) Exodi scriptura testatur, dicens: Omnes ergo animae quae egressae sunt de femore Jacob, animae septuaginta (Exod. I, 5). Unde per figuram synecdoche provenit ista locutio, quae significat a parte totum. Sequitur, jumenta eorum in morte conclusit, Respice quemadmodum cuncta quae vel ad vicium humanum, vel ad solatium pertinent, dicit esse vastata; ut impiis atque duris digna judicentur [ed. ,indicentur] provenisse supplicia.