Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.46
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 58. Et ejecit a facie eorum gentes; el sorte divisit eis terram in funiculo distributionis. Vers. 59. Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. Ejicit a facie nostra gentes, quando barbarici et immites a nobis fugantur errores. Dividit autem nobis terram illam repromissionis, cura pro sua dignatione unicuique beatam dederit portionem. Funiculus autem distributionis, tractus est ab illis qui terram tenso fune dividebant. Sequitur, el habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel. Divinae nobis Scriptura tradiderunt in eorum loco vel numero electorum populum congregandum, unde superbi angeli probantur expulsi. Ergo tribubus Israel, id est videntibus Deum dabit tabernacula, quae ante superbiae ruinam adhuc innocentes angeli possidebant.