Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.47
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 60. Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum; et testimonia ejus non custodierunt. Vers. 61. Et averterunt se, et non servaverunt pactum, quemadmodum patres eorum; et conversi sunt in arcum perversum. Nunc dicit contumaciam Judaeorum, et quid eis irato Domino contigerit, consequenter exponit; ut talia inobedientes debeant exempla metuere. Arcus perversus est malitia peccatorum, quae non eminus vulnera jaculatur, sed in se magis spicula directa convertit. Quod utique dolosos pali manifestum est, qui dum aliis ingerere nituntur plagas, in se convertere suas potius probantur insidias.