Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Quanta audivimus et cognovimus ea: et patres nostri narraverunt nobis. In persona Domini psalmi hujus honorabili capite constituto, venit ad secundam partem, ubi Asaph introducitur loquens, cujus non tanquam humana verba, sed coelestem debemus suscipere jussionem. Quanta multitudinem rerum demonstrat; audivimus pertinet ad prophetas; cognovimus ad Novum respicit Testamentum. Audita sunt enim cum prophetarentur; cognita dum implerentur per Dominum Christum. Sequitur, et patres nostri narraverunt nobis. Patres suos Moysen dicit et alios prophetas Veteris Testamenti, qui de Domini adventu multa locuti sunt, et illuminati praedicaverunt, quod et iste fleri praevidebat. Justi enim non essent, nisi probarentur credere quae dicebant.