Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Non sunt occultata a filiis eorum, in generatione altera. Haec quae refert patres suos de adventu Domini praedicasse, dicit nec a filiis eorum abscondita fuisse magnalia, id est a spiritualibus filiis, qui eorum imitatores fuerant. Nam quod dixit: In generatione altera, jam non Hebraeorum, sed gentium significat congregationem: quia [ms. ,qui] ex aqua et Spiritu sancto individuas Trinitatis beneficio regenerantur; unde et illi intelligentiae vero lumine sunt repleti.