Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.50
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 64. Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, in quo habitavit inter homines. Silo civitas erat ubi arca Domini fuisse legitur constituta: unde per sacerdotes supplicantes, Hebraei divina responsa capiebant, antequam templum esset Jerosolymis fabricatum. Hoc ergo tabernaculum repulisse dicit Dominum: in quo inter homines habitare dignatus est, sicut in alio propheta legitur: Vide quid feci Silo, ubi erat tabernaculum meum (Jer. VII, 12). Sed metuendum est nobis, ne offensus corporis nostri tabernacula deserat, quae Spiritus sanctus, cum Dei munere bene nos tractamus, inhabitat, sicut dicit Apostolus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III, 17).