Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.49
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 63. Audivit Dominus et sprevit, et ad nihilum redegit nimis Israel. Nona pars, quae superest, introitur, in qua vindictae genera numerantur, et post, adventus Domini Salvatoris edicitur. Solet autem inter nonnullos facere quaestionem, quare cum peccata fuerint aliquorum, ille tamen in omnibus vindicasse dicatur? quod religiosis mentibus scrupulum non debet injicere. Nam etsi gentem captivitati tradidit, tamen sibi placitos conscientia; integritate servavit; sed eos magis in tribulationibus exercuit, quos aeterno honore coronandos esse decrevit. Nam si veritatis intima perscrutemur, captivitatem passi non sunt qui animo liberi fuerunt, nec interno hosti traditi, quorum conscientia non potuit a Divinitate subduci.