Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.53
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 67. Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatae. Ignem hic iram bellantium debemus advertere, qua; traditos sibi tanquam consumptrix flamma devoravit. Sequitur, et virgines eorum non sunt lamentatae. Lamentari enim vacantis est. Nam cum omnes imminentia pericula formidarent, nulli licuit alterius funeri justa persolvere. Lamenta enim dicta sunt intra lares monumenta, sicut antiquis sepelire mos erat.