Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.54
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 68. Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur. In ipsa igitur captivitate filii Heli sacerdotis ab Allophylis gladio leguntur exstincti; quorum unius uxor vidua facta, post subitum partum morte praeventa est. Ita contigit ut ejus vidua minime ploraretur, dum universos communis interitus occupasset. Nam talia in illo populo multis accidisse credenda sunt, quando pluralem numerum auctoritas sancta memoravit, quae nihil noscitur referre superfluum.