Latin
Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.29.1
Unproofread scanNot analysed yet
Psalmus Asaph. Sicut saepe diximus hac [ed. ,hic] significatio nominis ad actus illos pertinet qui ad mandata Domiai gratiamque referuntur. Asaph vero significat Synagogam, quae tamen catholicae convenire possit Ecclesiae. Neque enim Christianis alieni credendi sunt, qui gratiae dominicae claritate fulserunt. Adde prophetas, patriarchas el populum illum jam Christo devotum ante tempora Christiana. Est ergo et iste psalmus totus in lamentatione positus, sicut et septuagesimus tertius, qui futura tempora velut praeterita deplorat, et propter duritiam cordis sui genti graviter affligendae, pietatis studio precatur Christum Dominum subvenire.