Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lxxvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.28.61
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. In nonnullis psalmis solemus exquirere quid nos admoneat coelestis auctoritas. Hic tale fecit initium, ut expositio magis quam principium psalmi esse videatur. Dixit enim parabolis se et propositionibus esse locuturum, ut unusquisque velociter cognosceret faciem psalmi, cum forma ipsius expressa fuerit dictionis. Quapropter sic pro suis delictis expulsos Hebraeos, et intromissos asserit Christianos, ut utriusque legis intentionem quasi in unius faceret botri decore pendere. Amemus ergo prolixitatem ejus, in quo dum historia refertur, Novi Testamenti gratia declaratur: more abyssi fluctuantis, quae tot lumina reddit quot tremores effecerit. Modo enim ibi claritas lampat, modo umbratilis imago circumvolat, et in eodem elemento videntur esse varia, cum nibil illic coloris accedat, nec recedat. Sic psalmi hujus admiranda diversitas et historiam narrat, et longe alia quae spiritualiter sentiantur, insinuat. Cujus simili, turdinem centesimus quartus quoque psalmus subsequitur. Et sicut in David actibus declarantur Domini futura mysteria, ita et per miracula quae Judaeis concessa suat, Christiani populi sacramenta panduntur.