Latin
Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.29.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vere. 9. Ne memineris iniquitates nostras antiquas, cito nos anticipet misericordia tua, quia pauperes facti sumus nimis. Confessione delictorum propitium sibi judicem reddit, ut qui se per justitiam vindicare non poterat, per supplicationes necessarias expiaret. Sed cum sciret Asaph Antiochi regis tempore nonnullos Judaeorum esse seducendos, ut Domini cultura derelicta, nefanda idola sequerentur, non poterat pro antiquis lautum rogare culpis, quos sciebat futuris quoque temporibus ingentia scelera perpetrare. Sed hic, antiquos, similes antiquis culpis aestimo debere sentire, quibus per innumeros annos nefanda mundi pravitate peccatum est; sicut et alius psalmus dicit: Ecce veteres posuisti dies meos (Psal. XXXVIII, 6). Sequitur, cito nos anticipet misericordia tua. Qui timet judicium Domini anticipari se ejus misericordia recte desiderat, quia nisi indulgentia praevenerit peccatorem, in judicio non absolvet errantem. Addidit, quia pauperes facti sumus nimis. Paupertas est enim in nobis exiguitas bonorum operum, et non habemus quod possimus offerre justitiae, si nos incipiat vigor aequitatis inquirere. Super hoc ponit et, nimis: ne quis se putaret de probitate actuum suorum debere praesumere, cum se bonis meritis nimis pauperem esse cognosceret.