Latin
Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.29.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt. Pro gente quae peccaverat, gratissimi patriarchae nomen objectum est; ut recordatio sanctissimi viri populi delicia mitigaret. Quae figura dicitur anteprosopon, [quando pro homine ingrato ponitur persona gratissima. Dicendo enim, comederunt, significat comedi fecerunt. Saevitiam impiae gentis ostendit, dum cadavera mortuorum ferarum comestionibus exponebant. Sive comedi significat eos qui, lege Domini derelicta, impia superstitione glutiti sunt. Sequitur, et locum ejus desolaverunt. Eversionem et solitudinem deplorat pulcherrimae civitatis, quando impia dominatione, persuasione gentilium civium suorum habitatione nudata est.