Latin
Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.29.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Posuerunt mortalia servorum tuorum escas volatilibus coeli, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Postquam de divini templi conquestus est injuria, venit ad hominum neces; ut eos post sacrilegii culpas, homicidii reatus argueret. His tamen aliquid majus adjicitur, ut crudeli immanitate trucidatos, feris etiam abjicerent insepultos. Contemptus siquidem corporum mortuorum non ad parvam refertur invidiam [ms. A., injuriam]; nam si sepelire est pietatis officium, volatilibus coeli abjicere, magnae crudelitatis constat exemplum. Dicendo autem, servorum tuorum, martyres significat, qui in illa captivitate copiosa persecutione floruerunt, sicut in libro ipso legitur: Mulli de populo Israel obtinuerunt, et confortati sunt in eis, ut non manducarent immunda; et elegerunt mori magis quam cibis a Domino velitis coinquinari (I Mach. I, 65). Sequitur, carnes sanctorum tuorum bestiis terrae. Una res duplici varietate describitur, ut diversitas crudelis facti auditum possit judicis exaggerare piissimi. Non enim suffecerat mortuas volatilibus tradere, nisi et feras permitterent eorum corpora laniare.