Latin
Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.29.6
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 4. Effuderunt sanguinem eorum sicut aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret. Adhuc in ipsa exaggeratione remoratur: ne cito transiret ab animo, quod atroci commissum videbatur exemplo. Dicendo enim, sicut aquam, crudelibus factis auget invidiam, ut ita sibi crederent humanum sanguinem effundere licuisse, quemadmodum solet aqua sine alicujus culpa decurrere. Nam quod addidit, in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret, nefandissimam copiam sceleratae caedis ostendit, ut non solum intra urbem, verum etiam circa muros civitatis tantum provenisset exitium; quatenus devotionem sepulturae nullos implere valuisset, dum par conditio cunctos involveret; sicut in anteriore psalmo dicit: Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentata; (Psal. LXXVII, 63).