Latin
Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.29.8
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 6. Usquequo, Domine, irasceris in finem; accendetur velut ignis zelus tuus? Venit ad secundam partem, in qua pium judicem rogat ne usque ad finem irascatur genti Judaicae, quando se venturum prophetarum sacris praedicationibus indicavit. Sancti enim viri quamvis mala paterentur, sciebant se a Domino minime deserendos; sicut alius psalmus dicit. : Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me (Psal. CXVII, 18). Prophetiae quoque spiritu denuntiat fieri quae praevidebat esse ventura. Tempore siquidem ipsius captivitatis Mathathias unus Hebraeorum zelo paternae traditionis incensus (I Mach. II, 23), quia videbat ad idolorum culturam civicum populum trahi, collegit reliquos fideles, atque in exercitum regis Antiochi cum filiis suis tanta indignatione prosilivit, ut se et a jugo servitutis exueret, et imperata sacrificia gloriosissime respuisset; intanlum ut quemdam Judaeum idolis immolantem supra ipsas aras amore sanctae devotionis exstingueret.