Latin
Part 2, EXPOSITIO IN PSALMUM LXXvIII
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.29.9
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 7. Effunde iram tuam in gentes quae te non cognoverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt. Postquam narravit Hebraicae gentis gravissimas calamitates, nunc petit a justo judice ut vastatores eorum afflictiones sustineant, qui nomen ejus omnimodis nesciebant. Effunde iram tuam, dicit, id est, supra adversariae indignationem tuam abundanter emitte; ut sicut nos illi comprimunt, ita tuis virtutibus obruantur. Sciebat enim humanam victoriam tandiu posse praevalere, quandiu divina potentia permisisset. Et cum dicit, quae te non cognoverunt, culpis mitigat Judaeorum: quoniam etsi mulli deliquerant, erant tamen inter eos qui dominicis jussionibus serviebant. Istos enim dicit merito persequendos qui nomen Domini omnimodis ignorabant. Sic culpa quae excusari non potest, superioris criminis collatione levigatur. Nec vacat quod ante dixit, ingentes, postea in regna; prius enim populis imprecatus est, deinde ipsis regnis quae talia fieri crudeliter imperabant.