Latin
2.3.181.1 to 2.3.181.27
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.3.181.1-27
Unproofread scanNot analysed yet
In finem, in carminibus intellectus David, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saul: Nonne ecce David absconditus est apud nos? In finem Christum significari notissimum est. In carminibus, id est in psalmi praesentis opere. Carmen quippe est, quod metri alicujus pedibus procedens, statutis regulis continetur; sicut omne Psalterium in Hebraea lingua constat esse formatum. Istud ergo carmen Christi significat laudes. Intellectus autem David Dominum denuntiat Salvatorem, quem ille a proficue [ed. ,perspicue] semper intelligens, nimio desiderio cupiebat salutariter advenire. Sequitur, cum venerunt Ziphaei, et dixerunt ad Saul: Nonne ecce David absconditus est apud nos? Hic iterum historia Regum introducitur (I Reg. XXIII, 19); nam Ziphei a vico Syriae, in quo habitabat Ziph, dicti sunt Ziphaei, Qui venientes ad Saul, prodiderunt David apud se esse celatum. Sed exerentes [ed. ,exercentes] malitiam suam, sancto viro minime nocere potuerunt. Nunc videamus quos populos nomina ista significent, ut sacramenta hujus psalmi evidentius innotescant. Ziphaei significant florentes, quod in isto mundo peccatoribus datum est. David autem figuram gerebat Domini Salvatoris, per quem declaratur populus Christianus. In hac ergo similitudine decenter exprimitur, hic perfidos esse florentes ac liberos, et fideles absconditos atque conclusos. Unde nunc propheta a talibus se liberari deprecatur, ne inimicorum manibus eorum proditionibus contradatur. Divisio psalmi. A Saulis periculo propheta liberatus, per totum psalmum Domino gratias agit, quia cum Ziphaeorum non potuit nocere proditio. In prima parte deprecatur ne eum inimici fortissimi gravare praevaleant· Secundo loco adversarios suos spirituali pietate supplicat debere conveni; quod omnem convenit petere Christianum; ut a florentibus hujus mundi ita debeat liberari, quatenus conversionis eis gratia non negetur. Expositio psalmi. Vers. 1. Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua libera me. Figura hirmos, id est convenientia, quae fit quando series orationis tenorem suum usque ad ultimum servat, totam hanc psalmi partem cognoscitur obtinere.