Latin
2.3.181.28 to 2.3.181.57
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.3.181.28-57
Unproofread scanNot analysed yet
Orat enim propheta ut in nomine Domini Salvatoris a persequentium malignitate liberetur. Multi enim in hoc mundo salvari sibi videntur ad praesens, sed non in nomine Domini; ut si quis philacteriis vel incantatione sacrilega praesentibus aegritudinibus nonnullis appareat sublevatus; et ut si quis corrupto judice pecuniarum molibus a facinore commisso liberetur. Iste vero illam petit sibi tribui sospitalem, quae venit a Domino; ut hic utique fide sincerissima perseverans, a pestilentia mundi istius concessa mentis incolumitate salvetur. Sequitur, et in virtute tua libera me. Superius petiit ut in hoc saeculo in nomine Domini sumeret medicinam; nunc autem rogat ut in judicio futuro ejus virtute liberetur. Nam sicut hic sub imbecillitate corporis venit, ita ibi in majestatis suae virtutibus apparebit. Sic in uno versu haec duo, quae sunt a religiosis principaliter expetenda, completa sunt. Quod merito unusquisque fidelis, merito dicit populus Christianus. Vers. 2. Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. Repetit iterum nomen Omnipotentis; ut cum frequenter Deus imploratur, non tardetur auxilium. Sed quia poterat exaudire orationem et tacitam, addidit, auribus percipe verba oris mei; ut jam non solum cordis instinctum, sed etiam vocis exaudiret affatum [ed. ,affectum]. Insigniter autem positum est, percipe: quia illa proprie percipere dicimur, quae mentis arcano recondimus. Vers. 3. Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam; non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Causa nunc praedictae orationis exponitur. Sed cum Ziphaei de tribu Juda fuisse noscantur (unde et propheta traxit originem), quare alienos dixit adversus se insurrexisse? Verum hic alienos non vult peregrini generis viros intelligi, sed operibus a Domino factos extraneos. Merito, quia dum ab illis auxilium defensionis quaesiverit, apud ipsos magis insidias proditionis invenit. Fortes enim Saulem vult intelligi cum ministris, quem et potentia regalis erigebat, et livor insanae mentis armabat.