Latin
2.3.181.88 to 2.3.181.115
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.3.181.88-115
Unproofread scanNot analysed yet
Nam qui petit inimicorum vindictam, qui se ulcisci desiderat calamitatibus alienis, vel qui propter alia mundi desideria supplicat, voluntarie non sacrificat Domino; quia non ejus amore rogat, sed potentiam ipsius rerum aliquarum necessitate deprecatur. Sacrificare autem voluntarie Domino est, puritatem bonae voluntatis offerre; et propter hoc tantum illum colere, timere, vel amare quod Deus est, quod creator, quod rerum omnium pius probatur esse dispositor. Sacrificant etiam voluntarie Deo qui inter angustias passionum jugiter gratias agunt; sicut vir sanctus Job fecisse memoratur. Sequitur, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. Congrue nimis ad superiora respondit; ut in cujus virtute salvus fuerat factus, ejus nomini hostiam confessionis offerret. Confiteri enim hic, laudare significat; quia verbum istud (sicut saepe diximus) homonymum est. Addidit, quoniam bonum est; illum enim velle laudare, inaestimabile bonum est, unde et mens sancta reficitur, et mundi istius adversitas effugatur. Vers. 7. Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos respexit oculus tuus [ms. A., meus]. Sicut in prima parte in fine reddidit causas orationis, ita nunc subjicit rationem confessionis suae; ut quamvis ille voluntarie sacrificasse Domino videretur, Deus tamen concesserat quae profutura cognovit. Ex omnibus quippe tribulationibus virtute Domini propheta se testatur ereptum; quod utique in mundo isto accidere non potest, nisi eis qui in Domini dilectione persistunt. Super inimicos autem ejus Ziphaeos respexit oculus Domini, quando eos cogitationes nefarias minime complere permisit. Frequenter enim propitius Deus iniqua nos non permittit efficere; ut compuncti debeamus de nostris erroribus supplicare; sicut est Saulus prohibitus, cum a sacerdotibus ad Damascum mitteretur ut Ecclesiam Christi saevissima persecutione vastaret (Act. IX, 1). Magna siquidem prosperitate non est permissus agere, unde potuisset ad aeterna supplicia pervenire. Conclusio psalmi.