Latin
2.3.181.116 to 2.3.181.123
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.3.181.116-123
Unproofread scanNot analysed yet
Supplicatio ista prophetica, et sanctae deprecationis devota simplicitas utillimum vitae nostrae tradit exemplum; ut quando a Ziphaeis, id est a mundi istius florentibus ingravamur, non ad contentiones levissimas incitemur, sed voluntarie Domino sacrificantes, ejus beneficiis ab omni tribulatione liberemur. Contendamus illi verissime confiteri, ut etiam ignari a nostris compedibus mereamur absolvi. Magna prorsus forma petitionis expressa est; ut, imminentibus quibuslibet periculis, tranquillo et confidenti [ms. A, F, confitenti] animo supplicemus: quoniam novit ille nos ex omnibus tribulationibus eripere, si tamen hic nobis intelligit expedire. Nos enim quid oremus, sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 26), quos et ignorantiae tenebrosa circumdant, et noxia peccata confundunt.