Latin
Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.30.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 11. Extendisti palantes ejus usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus. Palmites significant discipulos Domini; quibus ipse in Evangelio dicti: Ego sum tritis vera, et vos palmites (Joan. XV, 5). Mare, cunctarum gentium vult intelligi sanctissimam credulitatem. Extendisti enim dicit, quoniam ab Jerosolymis haec vinea per apostolorum praedicationes in cunctas mundi partes extensa est. Accipere enim non possumus localem, de qua jam dictam est: Plantasti radices ejus, et repleta est terra. Propagines autem ejus filios regenerationis dicit, qui a flumine Jordane emanaverunt, ubi Dominus in exemptam nostrae salutis baptizari dignatus est.