Latin
Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.30.14
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 12. Utquid deposuisti [mss. A., F. ,destruxisti] maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui transeunt viam? Istius vineae quae a Judaico populo ducit originem, miratur cur fuerit eversa munitio, hoc est, Domini subtracta defensio. Maceria est enim de solis lapidibus constructa custodia, quae solet vineas defensabiliter circuire. Et merito tali verbo in superiori translatione permansit. Sequitur, et vindemiant eam omnes. Hic vindemiant, in malo positum debemus accipere, sicut et Jeremias dicit: Vide, Domine, et considera quia vindemiasti nos. Sacerdos et propheta de sanctuario tuo defecerunt (Thren. II, 20). Vindemiant ergo dicit, diripiunt atque conculcant; quod a transeuntibus fieri solet, qui praedandi studio labores auferre nituntur alienos. Vindemia dicitur, quando uva viti demitur; quod etiam isti vineae Deus per Isaiam prophetam minatur: Destruam maceriam ejus, et erit in direptionem, et destruam parietem ejus, et erit in conculcationem (Isai. V, 3). Addidit, qui transeunt viam. Gentes significat, quae viam, id est Christum Dominum transeuntes, in idolorum sacrificiis jugiter permanebant.