Latin
Part 2, Exposiuo In Psalmum Lxxix·
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.30.15
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 13. Exterminavit eam aper de silva, et singularis [erus depastus est eam. Exterminavit, extra terminos atque patriam suam ubique dispersit, quod in gente contigit Judaeorum; hoc est quod superius ait, vindemiant eam. Aprum, Vespasianum forsitan debemus accipere, qui illis exstitit el fortis et saevus. Per hoc autem nomen significatur Judaeis fuisse contrarium, qui hoc animal inter caetera habere videbantur immundum. De silva, scilicet de gentibus, quae merito silvis squalidis comparantur, quae adhuc insitae de fructuoso germine non fuerunt. Aper enim dictus est ab eo quod in locis asperis commoretur. Singularem autem ferum, Titum ejus filium memorat, qui reliquias belli tanta populatione contrivit, ut gentem et civitatem quasi herbarum pabula terribili depastione consumeret. Necesse enim fuit boc vineae contingere, cujus maceria videbatur esse deposita. Spiritualiter autem aper propter ferocitatem et fortitudinem nimiam diabolus intelligi potest. De silva autem dixit, quia cogitationes ejus agrestes aviaeque seni per exislunt. Et nota quod his sex versibus qui praedicti sunt, vinea ista describitur per quartam speciem definitionis, quae Graece hypographice, Latine descriptionalis appellatur. Haec, adhibita circuitione dictorum factorumque, rem de qua quaeritur competenti significatione declarat.